monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XIX <<<     >>> XXI

Caput XX

1 Regnavit ergo David in terrena Hierusalem, filius caelestis Hierusalem, divino multum testimonio praedicatus, quia et delicta eius tanta pietate superata sunt per saluberrimam paenitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus ipse ait: "Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata."
Post hunc regnavit eidem populo universo Salomon filius eius, qui, ut supra dictum est, patre suo vivo coepit regnare.
2 Hic bonis initiis malos exitus habuit. Quippe secundae res, quae sapientium animos fatigant, magis huic offuerunt, quam profuit ipsa sapientia, etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui tres recepti sunt in auctoritatem canonicam: Proverbia, ecclesiastes et canticum canticorum.
3 Alii vero duo, quorum unus sapientia, alter ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo; non autem esse ipsius non dubitant doctiores; eos tamen in auctoritatem maxime occidentalis antiquitus recepit ecclesia.
4 Quorum in uno, qui appellatur sapientia Salomonis, passio Christi apertissime prophetatur. Impii quippe interfectores eius commemorantur dicentes: "Circumveniamus iustum, quia insuavis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et infamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae viae eius. Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris quasi ab inmunditiis; praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, et temptemus quae eventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius. Si enim est iustus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam eius. Morte turpissima condemnemus illum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia ipsorum."
In ecclesiastico autem fides gentium futura praedicitur isto modo: "Miserere nostri, dominator Deus omnium, et inmitte timorem tuum super omnes gentes; extolle manum tuam super gentes alienas et videant potentiam tuam. Sicut coram illis sanctificatus es in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, et agnoscant te secundum quod et nos agnovimus te, quia non est Deus praeter te, Domine."
Hanc optandi et precandi specie prophetiam per Iesum Christum videmus impletam.
5 Sed adversus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quae scripta non sunt in canone Iudaeorum.
In tribus vero illis, quos Salomonis esse constat et Iudaei canonicos habent, ut ostendatur ad Christum et ecclesiam pertinere quod in eis eius modi reperitur, operosa disputatio necessaria est, quae nos ultra quam oportet, si nunc adhibetur, extendit.
6 Tamen quod in proverbiis legitur, viros impios dicere: "Abscondamus in terra virum iustum iniuste, absorbeamus vero eum tamquam infernus viventem et auferamus eius memoriam de terra, possessionem eius pretiosam adprehendamus," non ita obscurum est, ut de Christo et possessione eius ecclesia sine laboriosa expositione non possit intellegi.
7 Tale quippe aliquid etiam Dominus ipse Iesus per evangelicam parabolam ostendit dixisse malos colonos: "Hic est heres, venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas."
Itemque illud in eodem libro, quod iam ante perstrinximus, cum ageremus de sterili, quae peperit septem, non nisi de Christo et ecclesia, mox ut fuerit, pronuntiatum consuevit intellegi ab eis, qui Christum sapientiam Dei esse noverunt: "Sapientia aedificavit sibi domum et suffulsit columnas septem; immolavit suas victimas, miscuit in cratere vinum suum et paravit mensam suam. Misit servos suos convocans cum excellenti praedicatione ad craterem dicens: Quis est insipiens? Divertat ad me. Et inopibus sensu dixit: Venite, manducate de meis panibus et bibite vinum quod miscui vobis."
Hic certe agnoscimus Dei sapientiam, hoc est Verbum Patri coaeternum, in utero virginali domum sibi aedificasse corpus humanum et huic, tamquam capiti membra, ecclesiam subiunxisse, martyrum victimas immolasse, mensam in vino et panibus praeparasse, ubi apparet etiam sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, insipientes et inopes sensu vocasse, quia, sicut dicit apostolus, "infirma huius mundi elegit, ut confunderet fortia."
Quibus tamen infirmis quod sequitur dicit: "Derelinquite insipientiam, ut vivatis, et quaerite prudentiam, ut habeatis vitam."
Participem autem fieri mensae illius, ipsum est incipere habere vitam.
8 Nam et in alio libro, qui vocatur ecclesiastes, ubi ait: "Non est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet,"
quid credibilius dicere intellegitur, quam quod ad participationem mensae huius pertinet, quam sacerdos ipse Mediator testamenti novi exhibet secundum ordinem Melchisedech de corpore et sanguine suo?
9 Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis veteris testamenti, quae immolabantur in umbra futuri; propter quod etiam vocem illam in psalmo tricensimo et nono eiusdem Mediatoris per prophetiam loquentis agnoscimus: "Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi;" quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur et participantibus ministratur.
10 Nam istum ecclesiasten in hac sententia manducandi et bibendi, quam saepe repetit plurimumque commendat, non sapere carnalis epulas voluptatis, satis illud ostendit, ubi ait: "Melius est ire in domum luctus quam ire in domum potus;" et paulo post: "Cor", inquit, "sapientium in domo luctus et cor insipientium in domo epularum."
Sed illud magis commemorandum existimo de hoc libro, quod pertinet ad civitates duas, unam diaboli, alteram Christi, et earum reges diabolum et Christum: "Vae tibi, terra", inquit, "cuius rex adulescens, et principes tui mane comedunt. Beata tu, terra, cuius rex tuus filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione."
Adulescentem dixit diabolum propter stultitiam et superbiam et temeritatem et petulantiam ceteraque vitia, quae huic aetati adsolent abundare; Christum autem filium ingenuorum, sanctorum scilicet patriarcharum, pertinentium ad liberam civitatem, ex quibus est in carne progenitus.
11 Principes illius civitatis mane manducantes, id est ante horam congruam, quia non expectant oportunam, quae vera est, in futuro saeculo felicitatem, festinanter beari huius saeculi celebritate cupientes; principes autem civitatis Christi tempus non fallacis beatitudinis patienter expectant.
12 Hoc ait: "In fortitudine, et non in confusione," quia non eos fallit spes, de qua dicit apostolus: "Spes autem non confundit;" dicit et psalmus: "Etenim qui te expectant, non confundentur."
Iam vero canticum canticorum spiritalis quaedam sanctarum est voluptas mentium in coniugio illius regis et reginae civitatis, quod est Christus et ecclesia.
13 Sed haec voluptas allegoricis tegminibus involuta est, ut desideretur ardentius nudeturque, iucundius, et appareat sponsus, cui dicitur in eodem cantico: "Aequitas dilexit te," et sponsa, quae ibi audit: "Caritas in deliciis tuis."
Tacita multa transimus cura huius operis terminandi.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XIX <<<     >>> XXI
monumenta.ch > Augustinus > 20